[ Pobierz całość w formacie PDF ]

Silius Italicus
Non minus contra unitatem actionis peccavit, qui Hannibalis vitam
ab ipsa prima pueritia orditur multaque toto poemate, quae inter se non
satis connexa sunt, non componit, sed spargit.
M. Annaeus Lucanus
Illum, quem ut heroem descripturus erat, infelicem exhibet; perpe-
tuo in Caesarem iniurius et declamator magis aut historicus quam po-
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
173
eta. Res enim penitus, ut gestae sunt, describit, non ut geri potuerunt,
sicut praecepit Aristoteles cap. 7 docens historiam inter et poesin hanc
esse differentiam, quod historia res gestas, poesis, ut geri potuerunt,
describit. Declamat insuper frequentissime contra Aristotelis expres-
sum praeceptum multaque ex persona sua loquitur contra eundem, qui
capite 22:  Decet , inquit,  poetam ex persona sua pauca dicere, quod
in eo imitator non sit. Itaque vates alii, dum hoc studio semper certant,
pauca interim paucisque in locis imitatione assequuntur. Contra Home-
rus pauca admodum praefatus modo virum, modo mulierem, interdum
mores aliquos inducit .
CAPUT IV
POSSE A POETA EPICO CERTO QUODAM MO-
DO TOTAM HEROIS VITAM INTRA ACTIONEM
MAGNAM INCLUDI
Haec, quae de unitate fabulae diximus, sunt intellegenda quoad ip-
sam fabulae substantiam. Ceteroqui constat posse per episodia totam
herois vitam ab epico includi per opportunitates quasdam actionis ma-
gnae, vel certe aliquas vitae totius partes. Sic divinus Maro lib. V ex
occasione loricae proelium Aeneae ante dirutam Troiam describit fac-
tum cum Demoleo:
Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
Victor apud rapidum Simoenta sub Illio alto etc.
Similiter saepe episodice ex occasione et natum eum ex Venere
commemorat, et futuram vitam resque gestas imminentes lib. I in ser-
mone Iovis et in alio sermone eiusdem lib. XII etiam apotheosin ipsam
describit. Magnum etiam artificium ostendit Statius, cum Achilles in
fine II libri suam apud Chironem educationem reliquis Graecorum
enarrat per episodium familiaris colloquii; sed maius ostendisset, si
utriusque libri obiectum, I et 11, immo et sequentium, hoc est totam
penitus pueritiam et adolescentiam bonus poeta episodice tractasset.
Idem tenendum erat praeceptum et Silio, potuisset enim aliquam occa-
sionem in medio belli Punici invenire Hannibal narrandi institutionem
suam, qua occaisone et unitas fabulae servata fuisset, et magnitudo, et
episodiorum ornatus consentaneus.
Sed quoniam de episodiis incidit sermo, loquamur de iis planius!
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
174
CAPUT V
MULTIPLEX EPISODIORUM RATIO RESPECTU
TERMINI  A QUO
Episodium est ipsa digressio ut autem termini rerum multi, ita a
multis digredi possumus. In poesi autem tria spectari diximus lib. II:
historiam, argumentum et fabulam. Episodium igitur, seu digressio ab
historia, proprium penitus est epicae. In humanis enim actionibus vix
contingere potest, ut perfectissimae sint. Oportet ergo illis affingere
aliquid, ut speciem heroicae, hoc est perfectissimae actionis, habeant.
Primum hoc est ergo episodium, descensus a particulari ad univer-
salem perfectionis ideam, hoc est ab historia ad argumentum, sive a
peregrinante Ulixe ut Ulixe ad peregrinantem heroem ut heroem. Hoc
genus episodii est essentiale obiectum heroicae poeseos, sub hac enim
formali universalitatis ratione tractatur ab epico.
Secundum genus episodii est, cum rursus ipsum particulare cum
certis circumstantiis loci, temporis, mediorumque eventuum iam tracta-
tur iuxta illam ideam epici argumenti: heros navigans. Descenditur
enim ab heroe navigante ad Ulixem ut heroem navigantem, seu potius
universalis idea applicatur particulari Ulixi. Et hoc secundum genus
episodii tractatum constituit ipsam fabulae substantiam neque destruit
ipsius unitatem, sed potius constituit.
Tertium genus episodii est, cum fit descensus vel digressio aliqua
ab ipsa fabula ad res ipsam exornantes apte et commode, et de hoc ge-
nere episodii intellegendus Aristoteles cap. 22, ubi laudat Homerum,
quod Iliadem pluribus episodiis exornavit, v. g. navium catalogo. Hoc
genus episodii non constituit quidem unitatem fabulae, non tamen eam
destruit, sed exornat, nam licet actio magna, seu Ilias, potuerit esse sine
enumeratione navium lib. II, sicut etiam apud Maronem potuerit de- [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • kucharkazen.opx.pl